Thursday, December 25, 2008

De Nicolao Japonico

Nicolaus civis Saitamae urbis ex divitibus et semper jocantibus parentibus originem duxit. Pater ejus Ichicolaus, mater vero Maia dicta est.

Quem cum primaevo iuventutis suae flore mater ex ala dextra sua genuisset, deinceps theae dulcis vendendae societatem condidit et gerebat, ut divitior fieret. Ille primo die, dum balnearetur, erectus stetit in pelvi et gressus dixit, "Et super et infra caelum tantummodo ego venerandus sum". Insuper quarto anno jam sugebat fistulas nicotianas. Factus autem juvenis amans omnes lascivias praesertim pachincorum terebat limina et, quidquid ibi de numeris velocissime se movientibus intellegere poterat, cottidie permultam pecuniam lucratus est. Parentibus vero suis defunctis cogitare coepit, qualiter tantam divitiarum copiam non ad laudem Dei, sed ad crisin oeconomicam vincendam dispensaret.

Tunc quidam contermineus suus satis nobilis tres filias ob inopiam prostituere cogitabat, ut sic earum commercio aleretur. Quod ubi Nicolaus comperit, ei dixit; "Tuae filiae formosissimae sunt. Carminibus saltationibusque quam prosititutione eas majorem pecuniam lucraturas esse puto." Cui contermineus; "Verum?" Cui ille; "Etiam". Proximo die contermineus fliis suis dixit; "Jam in artibus canendi saltandique cottidie vos exercere debetis!!". Cui responderunt; "Cur, patre? Non volumus! Si tu nos exercere velis, da nobis pecuniam".

Quod ubi Nicolaus comperit, massam auri panno involutam in domum eorum per fenestram nocte clam jecit et clam recessit. Mane autem surgentes filiae massam auri repererunt et Deo gratiam agentes in illis artibus se cupide exercere coeperunt. Post menses sex conformaverunt gregem musicum. quem Nicolaus "Candiem" nominavit. Versus quoque canendos ipse composuit. Populo Japonico placuerunt earum carmina necnon saltationes adeoque plus quam decem miliones discorum venditi sunt. Et contermineus et Nicolaus maximam pecuniam lucrati sunt. Insuper omnes, qui carmina earum auscultarent, valde hilarati sunt atque plures merces emerunt. Hoc modo crisis oeconomica feliciter victa est.