Friday, August 21, 2009

De memoria suave

Heri in cyberdiario optimi Consalvi juvenis latinistae inveni carmen “Triste Espagna sin ventura” adpellatum, quod memoriam suavem sed paululum amaram mihi revocat. Suavem, quoniam cum discipulus Lycaei essem discus id continens mihi erat ac noctu in cella mea canorem hunc tristem autem pulchrum adparatu vetere saepe auscultabam. Amaram autem, quoniam iis annis labores mathematicos singulis noctibus valde passus eram.

At mihi forsitan suavissimum omnium carminum sexti decimi saeculi manet hoc “Dulcis Memoria” inscriptum a Francogallico Petro Sandrino compositum ac a Hispanico Diego Ortiz ornatum, nam ipse in juventute instrumentis scilicet tibia cembaloque ea canebam cum amicis, quorum una, puella pulcherrima, nunc habitat peregre uxor alii.



Eo tempore, scilicet octavo decennio praeteriti saeculi Japonicos permultos delectabat altera “Dulcis Memoria”, quae tamen mihi juveni musicae Europaeae amatori non cordi erat. At hodie, cum eam auscultem in Youtube, mihi multum pulchrius quam olim sonat. Nescio qua de causa sic fiat, sed fortasse quia paulum senui? Etiam.



Potius vel scribendum est id, quod ea aetate haec terra divitissima omnium orbis terrarum erat itaque in programmatibus televisificis cottidie splendidissimae lautissimaeque res videri poterant. Index etiam Nikkei mense Decembri anno 1989 usque ad 39000 yenorum aucta fuit ac saepe ferebatur terra tota americana pro Tokiense emi posse. Exempli gratia, nequaquam imaginari possum quanta pecunia necessaria esset, ut haec pellicula operum Renati Magrittes ac Monsus Desiderii paulum similis ad tantummodo semel emittenda facta sit, Itaque anni ii suavissimi et omnibus nobis erant.



Malum tamen subito incepit anno 1990, ut dicitur in carmine Sandrini, cum bulla bursae Tociensis delata fuit. Postea propter consilia errata ad commercium bonorum immobilium ac faenus pertinentia regimine capita oeconomia Japonica per 20 annos valde dolebat ac dolet. Hodie, propterea quod numerus incolarum ob rationem natalitatis nimis demissae jam minuere coeperit, nemo credit nostram civitatem reflorescituram esse..

Quam tristis Japonia!

No comments:

Post a Comment