Thursday, September 3, 2009

De polypo

Heri casu inveni relatum biologicum insolitissimum in quo ludi polypi modo scientali curiose describuntur. In parte autem ultima praebetur quaestio fundamentalis haec

Quare ludere polypi debeant?

Quam mirabilis! Laetissimi sine dubio sunt, qui de aenigmate hujuscemodi cogitando vitam agere possint. Auctores enim relatus sicut respondent; genus polyporum, cum tegmenta amisisset, contra vertebras pugnans facultatem cogitandi augere coactum fuit. Et ludi ejus effectus secundarius multum aliti cerebri haberi possunt.

Plinius quoque forsitan propter cerebrum ejus nimis alitum ludet de polypo narrans.

Carteiae in cetariis adsuetus exire e mari in lacus eorum apertos atque ibi salsamenta populari – mire omnibus marinis expetentibus odorem quoque eorum, qua de causa et nassis inlinuntur – , convertit in se custodum indignationem adsiduitate furti inmodicam. saepes erant obiectae, sed has transcendebat per arborem nec deprehendi potuit nisi canum sagacitate. hi redeuntem circumvasere noctu, concitique custodes expavere novitatem.



Laetissimus fuit quoque is, qui polypum noctu saepes per arborem transcendere credere potuerit, propterea quod nostra aetate verum omnia in interrete videri possint itaque facultatem rerum mirabilium imaginandarum conservare, ut mihi videtur, difficilius factum est.

Attamen nos ipsi semper laetissimi manemus fruentes variis polypi coquinandi artibus, quarum proprii hujus terrae, exempli gratia, tacojaci adpellati sunt. Eos carne polypi ac farina ac juscello amiae fumigatae fermentataeque paramus. Ecce pellicula in qua sciri potest quomodo tacojaci coquinentur.

Quod ad saporem pertinet, difficillimum describere est qoud sensu percipiamus, quia in terris peregrinis genus escae eorum adsimile deest. At eos multis placere puto, nisi liquamen Magonense addatur...

No comments:

Post a Comment