Wednesday, December 9, 2009

De rebus oeconomicis anno 1820

Secundum studiosum quemdam Batavicum Angum Maddison nomine, anno 1820, 10.4 millies mille millia hominum omnium toto in orbe numerabantur, quorum 3.8 Sinenses erant, atque divitia scilicet productiones generales domesticae tribuebantur hoc modo:

Europa occidentalis 23%,
Civitates Unitae 1.8%,
Europa orientalis 3.6%,
terrae ex Unione Sovietica 5.6%,
Americae centralis meridionalisque 2.1%
Africa 4.5%
Imperium Sinense 32.9%,
India 16.0%
Japonia 3.0%

GDP per capite aestimatur 1706 dollariorum in Britania post revolutionem industrialem atque 600 in Imperio Sinense. Scriptor Epistularum ex Tameike hac de re sicut explicat; properea quod eo tempore agricultura inter omnes res oeconomicas maximi momenti erat, discrimen inter terras forsitan parvum erat. Atque vituperat permultos Japonicos qui timent ut Sinae terram nostram productionibus superent, namque, si duae terrae historico genere videantur, nequaquam mirandum sit, quod Sinae majores oeconomia quam Japonia fiant. Ceterum, praedicit Sinas divitiores enim Japoniae commoda oblaturas esse.

At ego valde miror, quod Civitates Unitae minores quam Japonia essent. Id significat, ut mihi videtur, eo tempore hac in terra nos plures fuisse ( forsitan orysae culturae causa ).


Tabula geografica anno 1818 in Japonia edita.

4 comments:

  1. Salve, Irisate!

    Libenter legi istum commentarium tuum, nam nosmet anno praeterito libris istius Angi Maddison usi sumus in cursu Historiae Economiae.

    Valde diligi cursum, etenim multos legere libros debebamus, et commentarios diversos super multa scribere, simul cum statisticis.

    Etiamnunc memini scriptorum eius super evolutionem GDP Europae et Sinae inter saecula IV et XX.

    Etiam atque etiam valeas!

    ReplyDelete
  2. Salve Aluare optime!

    Hoc de argumento omnes participes bursae Japonici hebdomade superiore nonnulla jam sciverunt, nam scriptor supra citatus praeclarus est itaque relata ejus permultis leguntur.

    >GDP Europae et Sinae inter saecula IV et XX.
    Nequeo imginari quomodo GDP saeculi quarti aesmetur. At legere copiosos libros Angi Maddison nec anglice nec japonice legere audeo...

    Ut valeas!

    ReplyDelete
  3. Salve, Irisate!

    Iterum in blogo tuo scribo commentarios...! Ne ego quidem scio modum aestimandi GDP, fortasse aspiciendo acta agriculturae et productionem agrorum? Nescio.

    Anno praterito in ludo hoc libro (sed hispanice edito) usi sumus. Ut credo, tu quoque francogallice scis, ergo non difficis erit tibi lectura.

    http://www.google.com/books?id=SG4WZX8z67EC&printsec=frontcover&hl=es#v=onepage&q=&f=false

    Valeas optime!

    ReplyDelete
  4. Salve Aluare optime!

    >fortasse aspiciendo acta agriculturae et productionem agrorum?

    Difficillimum mihi videtur unire vel aequare varietatem modorum frumenti vel oryzae metiendae, quae in terris variis offenduntur. Forsitan valores eorum calculavit cum auro comparans? Ceterum, scire velim quomodo Europa ac Sinae definiantur.

    Gratias ago tibi me de versione Francogallica certiorem facienti. At pigritas mea videtur sine remedio mansura esse...

    Ut valeas!

    ReplyDelete