Friday, August 28, 2009

De nave Batavica

Inter naves Europaeae, quae saeculo sexto decimo in Japoniam advenerunt, notissima nobis est una Batavice Liefde, Latine Amor appellata. Et in scholis de navigatione ejus nonnulla discuntur. Hodie paulum de itinere insolito quod fecit haec navis scribam.

Mense Junii Anno 1598 navigationem longissimam in Asiam Orientalem incepit classis Societatis Reterodamensis ex quinque navibus composita. Quarum una in Oceano Atlantico a Hispania ac altera in Indonesia a Lusitania captae fuerunt, tertia ad Europam reversa, quarta in Oceano Pacifico submersa, itaque tantummodo quinta scilicet Amor mense Aprile anno 1600 ad ripam regni Bungi, quod nostra aetate Oita appellatur, naufragio appulsa fuit.

Inter nautas Amoris, qui 110 numerarentur cum de portu Frisiano Texel nomine discesserit, plerisque propter morbos ut hypovitaminosem vel dysenteriam mortuis atque ab incolis indigenis insulae Floreanae interfectis, tantum 24 superfuerunt ac in terram Japonicam egressi fuerunt.



Archigubernus hujus navis fuit Anglicus Gulielmus Adams nomine appellatus, in Cantia anno 1564 natus, qui fertur interfuisse, ut nauarchus, proelio in quo Armata Invincibilis anno 1588 victa fuerat. In Osaca, loco nauarchi graviter aegroti, exceptus fuit a Tocugava Iejasu, qui eo tempore septem provinciarum circum Edum, scilicet nostra aetate urbem Tocii regerit. Dum missionarii Societatis Jesu Iejasui dixerunt nautas Batavicos Anglicosque Amoris piratas puniendos esse, huic regi multum placuit Gulielmus de itinere Amoris ac proposito commerciali navigationis ejus ac repugnantia inter regna Europaea narrans.

Iejasus, maximi proelii Secigaharae victor discessus, Shogunus jussu imperatoris factus fuit ac anno 1603 condidit regimen novum ad saeculum nonum decimum mansurum. Atque Gulielmum ad Edum invitavit, ut munere interpretis monitorisque sibi functus fuerit. Postea praedium beneficiorum in paeninsula Miurae datum fuit huic Anglico, qui Samuraius factus commercium cum Anglia ac Thailandia ac Vietnamia exercuit.

Quod ad navem Amorem pertinens, narranda est res altera qui omnibus latinitatem colentibus sine dubio magni momenti esse mihi videtur; scilicet primum haec navis appellata fuit nomine Erasmus ac statua hujus humanistae in ore navis posita fuit.



Cum paginam de hac re scriptam legi, multum miratus sum, quoniam non intellexi qua de causa statua latinistae Reterodamensis ad navem ornandam sculpta fuerit. At pagina Vicipaediae Francogallice scripta aenigma hoc mihi evolvit, nam dicit hanc statuam effingere Sanctum Erasmum, qui patronus nautarum habebatur. Forsitan aedificatorem hujus navis ambos uno nomine indicare voluisse puto.

Ceterum, mirabilius est, quod haec statua in quodam templo buddhistarum Ryucoin nomine urbis Sano 100km a Tocio remotae ad nostram aetatem conservata ac per saecula ut Cannon sive Avalokiteśvara venerata erat. Quamquam eruditissimus omnium Batavicus hic fuit, nequaquam potuisset fingere se genus Buddhae in terra longinqua Asiae habiturum esse.

Sunday, August 23, 2009

De Icaro

Quamquam hac in terra nec Latina nec Graeca lingua in scholis discitur, ab iis omnibus, qui septimo decennio pueritiam egerint, fabella de Icaro notissima est. Quoniam carmen super hac persona mythica compositum multoties in quodam programmate televisifico "carminibus nostris" nomine eo tempore emittebatur. Ecce ipsa pellicula quam ego quoque, cum puer essem, vidi. Quam mirabilis Youtube sit!

In carmine Ovidii ille propter audaciam cupiditatemque nimiam monitum patri neglexisse ac mortuus fuisse narratur.

...... puer audaci coepit gaudere volatu
deseruitque ducem caelique cupidine tractus
altius egit iter. Rapidi vicinia solis
mollit odoratas, pennarum vincula, ceras.
Tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos,
remigioque carens non ullas percipit auras,
oraque caerulea patrium clamantia nomen
excipiuntur aqua: quae nomen traxit ab illo.

At in versione japonica nihil de Daedalo canitur ac tantummodo virtus Icari laudatur. ut picturis aeronavis globique aerostatici antiquis in pellicula insertis intellegi possit .Et anno 1977 incepit, nescio utrum casu sit an non, certamen volatuum aeronavium a hominibus impulsarum.



Acida etiam deoxyribonucleica illius Graeci et juvenibus Japonicis verum tradita sunt. Inter quos tamen, fortasse Icaro prudentiores, nemo adhuc vitam amisit.

Friday, August 21, 2009

De memoria suave

Heri in cyberdiario optimi Consalvi juvenis latinistae inveni carmen “Triste Espagna sin ventura” adpellatum, quod memoriam suavem sed paululum amaram mihi revocat. Suavem, quoniam cum discipulus Lycaei essem discus id continens mihi erat ac noctu in cella mea canorem hunc tristem autem pulchrum adparatu vetere saepe auscultabam. Amaram autem, quoniam iis annis labores mathematicos singulis noctibus valde passus eram.

At mihi forsitan suavissimum omnium carminum sexti decimi saeculi manet hoc “Dulcis Memoria” inscriptum a Francogallico Petro Sandrino compositum ac a Hispanico Diego Ortiz ornatum, nam ipse in juventute instrumentis scilicet tibia cembaloque ea canebam cum amicis, quorum una, puella pulcherrima, nunc habitat peregre uxor alii.



Eo tempore, scilicet octavo decennio praeteriti saeculi Japonicos permultos delectabat altera “Dulcis Memoria”, quae tamen mihi juveni musicae Europaeae amatori non cordi erat. At hodie, cum eam auscultem in Youtube, mihi multum pulchrius quam olim sonat. Nescio qua de causa sic fiat, sed fortasse quia paulum senui? Etiam.



Potius vel scribendum est id, quod ea aetate haec terra divitissima omnium orbis terrarum erat itaque in programmatibus televisificis cottidie splendidissimae lautissimaeque res videri poterant. Index etiam Nikkei mense Decembri anno 1989 usque ad 39000 yenorum aucta fuit ac saepe ferebatur terra tota americana pro Tokiense emi posse. Exempli gratia, nequaquam imaginari possum quanta pecunia necessaria esset, ut haec pellicula operum Renati Magrittes ac Monsus Desiderii paulum similis ad tantummodo semel emittenda facta sit, Itaque anni ii suavissimi et omnibus nobis erant.



Malum tamen subito incepit anno 1990, ut dicitur in carmine Sandrini, cum bulla bursae Tociensis delata fuit. Postea propter consilia errata ad commercium bonorum immobilium ac faenus pertinentia regimine capita oeconomia Japonica per 20 annos valde dolebat ac dolet. Hodie, propterea quod numerus incolarum ob rationem natalitatis nimis demissae jam minuere coeperit, nemo credit nostram civitatem reflorescituram esse..

Quam tristis Japonia!

Tuesday, August 18, 2009



Cum praescriptio ad epistulas missionariorum addita me ita delectet, hodie pelliculum breve feci ac in Youtubem emisi.



Ecce partes relictae castri Usuki in regno Bungi. Cujus rex Otomo Sorin nomine anno 1551 Franciscum Xaverium excepit. Regnum propter commercium cum Lusitania valde floruit At magna clade a Simadzu Yosihisa rege Satsumae inlata oppidum totum anno 1578 incensum fuit. Postea Sorin ad Christianitatem conversus fuit. De hoc rege in epistulis Lusitaniam missis multa narrantur.


(descriptio in epistula a Petro Alcaceva missa

Videte etiam pelliculum hoc, quo grex musicalis Marionette in Macao canit, At mihi confitendum est, quod jura omnia auctorum non secutus sum.... Itaque si tibi placet, discum Marionettes emite, quaeso...

Friday, August 14, 2009

De naufragio

Heri in situ interretiali Sophiae Universitatis Tociensis casu inveni collectiones veterum librorum ad Christianitatem pertinentes publice monstratas. Quorum unum “EMANUELIS ACOSTAE LUSITANI HISTORIA RERUM A SOCIETATE IESU IN Oriente Gestarum admodum usq. a Deipara Virgine MDLXIII recognita & latinitate donata” adpellatum ac anno 1572 Lutetiae editum paululum legere coepi, praesertim quoniam multae epistulae de moribus rebusque Japoniae a missionariis ad hanc terram advenientibus scriptae continentur. In prima pagina libri quarti legitur praescriptio haec;

AD LECTOREM.

Iaponis insula distat ab Lusitania, & quidem periculosa in primis navigatione, leucarum millia omnino sex. Itaque in tanto locorum intervallo frequentibusque naufragiis est necesse, epistolae saepenumero intereunt. Intestinis praeterea seditionibus bellisque paene assiduis ea regio flagrat. quo circa multae rerum publicarum conversiones, crebrique regnorum atque imperiorum ortus atque occasus, in iis locis existunt. Quod ego te, lector, initio monitum volui, quo minus mirere sicubi vel interruptam historiae seriem, vel aliquam fortem in rerum personarumque vocabulis varietatem, offenderis.


VALE.

Revera difficultatem insulae in extremo Oriente sitae communicandae hic breviter sed optime epistulis interitis descriptam esse puto. Nonnulla ad naves sexti decimi saeculi pertinentia sciri potest in picturis a praeclaro Brugelo batavico pictis. Dum egomet in juventute parvulam navem veliferam circa paeninsulam Miuram nomine ab Iocohama propinquam gubernabam, nequaquam imaginari possum quomodo navigationes trans oceanos ac in mari Asiae orientalis ob typhones naufragali fieri potuerint navibus sine ullis instrumentis navigationum adjuvandarum ut systemate locos identificanti vel radioelectrico detectorio meteorologico paratis. Quam mirabiles scientiae rerum meteorologicarum ac astrologicarum eo tempore nautis esset!



Quamquam multi missionarii in Japoniam ad fidem christianam diffundendam periculum naufragii subeuntes saeculo sexto decimo adventi fuerunt atque multae ecclesiae universitatesque Christianae conditae fuerunt saeculo nono decimo cum Japonia portas civitatibus occidentalibus iterum aperuerit, ad extremum nostra aetate haud magnus numerus incolarum hujus terrae converti sunt. Properea quod de causa status non optimi Christianitatis in Japonia hodierna Latine aliquid disserere mihi nimis difficile est, tantummodo hic citem verba quam in epistula a Paulo Alcaceva scripta inveni;

Leges Iaponiorum cum traditae a sanctis viris, tanto iam tempore manserint; ne nunc quidem esse antiquandas

Attamen verum sunt permultae res occidentales, quae quasi omnes Japonicos totaliter converterunt. Quarum una maxime cernenda etiam musica est. Ita, jam audiamus unam ex optimis cantricibus praeteriti saeculi Naomim Chiacim nomine anno 1988 canere carmen notissimum lusitanicum Naufragium adpellatum, quod primum illa praeclarissima Amália Rodriguez cecinerat.

Sunday, August 9, 2009

De litteris imaginariis Kircheri

Abhinc aliquot dies cum cyberdiarium Sandrae Ramos legerem, inveni paginam hispanice scriptam, qua praebetur liber “China Monumentis, qua sacris qua profanis” intitulatus ab Athanasius Kircher germanico saeculo septimo decimo editus. Kircher solum narrata scriptaque missionariorum ad Sinas missorum consulens varias formas ideogrammatorum sericorum historiamque eorum explicavit. Mihi maxime cordi sunt hae litterae vel potius picturae singularissimae litteris ABCDE signatae, praesertim propterea quod res imaginariae duplices hic monstrentur, scilicet picturas de mytho imaginario pingere conatus esset is qui multa rerum sericarum ipse recte non sciret.

Primus imperator Fofi in libro Kircheri adpellatus nostra aetate Huxi adpellatur et narratur abhinc circa quinque milia annos vixisse terramque Sinarum rexisse. Atque augurium Bagua adpellata litterasque creavisse. Certe existimandum est, quod haec fabula tota de rebus imaginariis narrat, quoniam dynastia Shang saeculo septimo decimo a.c. condita veterrimum vestigium Sinarum nobis tradere hodie putatur. Corpus imperatoris pingi solitum erat, ut partes inferiores ejus et uxoris suae angues inter se inplicati fierent. Forsitan in Kircheri libro aliquem in Europa vel in Sinis inventu litterarum figuras anguinas corporum amborum miscuisse reor.



Hac in pagina legitur alterum ideogramma littera G signatum, quod autem maxime mihi cordi est. Dum Kircher hoc character hominem amore captum indicare scripsit, nunquam haec forma inter omnia ideogrammata inveniri possit. Egomet puto hunc germanicum eruditissimum forsitan describere voluisse de littera , quae recte amorem significat parte inferiore scilicet cor indicanti.

Attamen ipsa littera errata a Kirchero creata quattuorque litterulis scilicet muliere ac duobus filis ac verbo composita etiam joculariter uti possimus, ut “colloquium nimis longum a mulieribus telephonice habitum ” indicemus...
.
P.S
Nonne littera И inveniri possit, cum hanc picturam videamus?

Thursday, August 6, 2009

De defectu actricis notissimae



Heri quasi omnes Japonici nuntios televisificos videntes multum mirati sunt, quod notissima formosissimaque actrix Norico Sacai nomine 38 annos nata cum filio suo quoquam evanuisset nec ullo modo contingi posset, postquam conjux suus ob medicamentum illicitum in veste absconditum a biocolytis noctu in quadam via Tociense adprehensus fuit.

Norico, quae cum 15 annos nata esset vitam suam ut cantrix idolica coepisset, statim valde favorabilis facta est in Japonia, Taivania, Honcongia et aliis civitatibus Asiae orientalis. Itaque cum minister primarius Sinarum Wen JinTao Tocii rectorem Japoniae visitaverit, ad illum politicum excipiendum ex multis actoribus cantoribusque selecta fuit.

Anno 1999 cum 28 annos nata esset, a quodam viro flucutus capiente subito conjuncta est. Attamen, postea quam filium genuerat, continuo etiam populos Asiae ita delectabat, ut in nonnullis pelliculis televisificis personas maximi momenti gereret ac novos discos ederet.

Sed curriculum vitae suum adhuc ita luculentum ob crimen mariti vitiosi interruptum est. Defectui suo multa aenigmata nunc manent. Multa et in actis diurnis Serice scriptis narrantur. Investigatione a biocolytis gesta undae electricae instrumenti telephonici portabilis ejus semel in quodam loco montano 100km a urbe capitali remoto captae fuisse feruntur.

Exoptem eam ac filium suum maturissime sanos inventum iri.

Sunday, August 2, 2009

De Baguette Bardot



Baguette Bardot, una ex personis ab artifice maxime insolita japonica Toastie nomine gestis, modo superrealismi canit carmen “contagionem” nuncupatum, quod primum a celeberrima actrice francogallica Brigitte Bardot anno 1967 cantum esset. Mirabile jocosumque est, quod panes pro manibus sint huic mulieri, quae se ex stella “pane tosto” ad terram nostram advenisse dicat. In hoc pelliculo etiam panifices panes coquere jubet, ut gignatur infantulus ejus adsimilis. Quam singulare!

Ars ejus canendi "musica technica popularis”(anglice: techno-pop) nomine adpellatur, quae praesertim octavo decennio in hac terra favorabilis esset, dum verba japonica non multum a francogallicis differunt. Mihi enim videtur hoc opus singularissimum imitationem barbaricam rerum civitatum occidentalium non esse; attamen morem creativitatemque maximae Tociensis urbis neophiliae bene monstrare.

Ecce situs interretialis ejus, quo invenitur commentatio francogallice scripta in quodam periodico panificum adparita. Videas autem “machinam spirituum”, quae primum a Brigitte anno 1963 cantam erat, deinde a Baguette voce viva refingitur.

Notandum quoque est, quod grex musicus japonicus "Pizzicato Quinque" nomine illud carmen nono decennio francogallice cecinit.