Sunday, February 27, 2011

De coeruleo

Heri sodalis quaedam gregis linguae Latinae amantium in Japonia nos certiores fecit de libro, quem Petrus Pesic scripserit atque in Japonicam ipsa converterit. Qui liber "Physica coerulei" Japonice inscriptus tractat coeli colorem, atque explicat qua de causa coelum nobis se offerat hoc colore tinctum. Scilicet enodatur aenigma, quod nos omnes pueritia in mentibus teneremus!

Attamen, linguam veterrimam malo quam physicam, quae me adulescentem multum vexaret, idcirco, antequam eum evoluerim, me rogabam, qualia verba Latina usurparentur, cum coeli colorem dicerent antiqui. Et Google usus casu inveni libellum de coloribus Antonii Thylesii, de quo hactenus nihil scivi indoctus.



Ut legitur, citans Ennium auctor hic saeculi sexti decimi disseruit vocem "coeruleus" a "coelum" derivatam esse. Nihil mirabilis est. Mea tamen multum referunt verba haec:



Nam mihi recordant carmen "Caerulei oculi" inscriptum poetae Fracogallici Theophili Gautier. Cum discipulus essem, aliquod de opere hoc ipse scripsi atque coram professore condiscipulisque orationem feci. Sed nunc nihil, proh dolor, memor sum. Quare illo tempore opus tam impudendum, ut dicam, elegerim? Quomodo in Japonicum sermonem verterim versum ultimum? Utrum is significet excisionem materialem an non?



Haec pars mihi primum videbatur rem valde insolitam narrare, namque apud nos cucumeres omnium generum virides sunt. Ita, putabam discrimen inter coeruleum et viridem non tam manifestum fuisse apud Romanos sicuti apud Japonicos. Attamen, cum imaginem melopeponis vulgo "zucchini" quaerem, unum colore coelesti tinctum offendi. Mirabile mihi visu est!




Scire velim, utrum hujusmodi veterrimus symbolismus coloris Europaeus, scilicet conjunctio tristitiae et coerulei, transmissus sit et in genus musicum "Coerulea" vulgo "Blues" appellatum, quod in parte australi Civitatum Unitarum a populo nigricolore ortum esse fertur. Forsitan, ut responsum rectum accipiatur, necesse est de symbolismo colorum in terris subsaharanis inquirere. Itaque, dum studiosi MIT vel Harvardianae curiosius omnia investigant atque de eis in Vicipaedia enarrant, auscultemus interim carmen "Coerulea colorum" inscriptum.


No comments:

Post a Comment