Wednesday, October 26, 2011

De κόσμων floribus

Quodam in vivario Tokiensi κόσμοἱ florescunt. Secundum Vicipaediam hoc floris genus ex Mexico ortum atque saeculo XVIIIo in horto botanico Matritense sic nominatum atque circa 1890 in Japoniam importatum est. Per 120 annos hoc de flore haicua pancta sunt innumerabilia. Exempli gratia, Takahama Kyoshi panxit hoc;

O caelum, in quo ludunt κόσμων flores.




Cum vocem κόσμον audiam, mihi in mentem venit notum carmen "κόσμος" intitulatum, quod cantatrix Yamaguchi Momoe anno 1977 in lucem dedit. In quo panctae sunt erga matrem sententiae filiae, quae cras nubet. Anno 1980 cantatrix ipsa ab omnibus amata, cum 21 annos nata esset, actori noto nupsit atque coram se praebere desiit. Quam felicissimam omnium esse eo tempore putabant omnes puellae nostrae.


In terrā Aztēcōrum nātus per mărĕ transĭĭ
insŭlăm ăd ignōtam, quem cănĭt ēxĭmĭē.


No comments:

Post a Comment