Sunday, July 29, 2012

De Sakuyahime sive filia florente

I
mānĕ cum coelī pŭĕr ambŭlārĕt
lītŭs adspectans Kăsăsae, pŭellae
forte ĭta occurrit spĕcĭōsae ĕt aegrō
captŭs ămōrĕ est.

II
pulchrĭor sŏrōrĕ pŭellă flōrens,
tū plăces coelī pŭĕrō, qui ăd orbĕm
missŭs est. gignēs dŏmo ĕi igne ŏpertā
fīlĭŏlos trēs.

Infra Latine reddere conatus sum de Sakuyahime maritoque suo Ninigio scripta (f71-73), quae in annalibus Kojiki intitulatis inveniuntur. Qui libri abhinc MCCC annos, scilicet anno LCCXII editi sunt ab O no Yasumaro, qui in lingua Serica paulatim mutata retulit res fabulosas gestasque ab Hieda no Are voce viva recitatas. Verba omnia mihi intellectu haud facilia sunt, nisi et Japonice reddita et adnotationes me juvent. Hoc anno conventus spectaculaque diversa habentur ad editionem veterrimorum annalium hactenus nobis traditorum commemorandam. Utinam ego quoque commemorationis particeps fiam Latine mendose reddens carminaque haud urbana pangens!



Deus Amatsuhikohikohono-Ninigius, sive caeli filius solis puer aristarum vigentissimus, Kasasae promontorio puellae speciosae occurrit atque hanc rogavit, "Cujus filia sis?" Cui respondit: "Sum filia Oyamatsumii, sive magni montis dei. Mihi nomen est Kamuatatsuhime, sive sacrae Atae filia, alias Konohanano-Sakuyahime, sive arboreorum florum florescentium filia." Cum rogaverit ille, "Num tibi sit frater sororve?" respondit haec, "Mihi est soror natu major Iwanagahime nomine, sive saxorum aeternorum filia." Dixit ille: "Te mecum matrimonio jungere velim. Quid de eo censeas?" Respondit, "Ego nulla respondere possum. At pater meus Oyamatsumius tibi respondebit." Ninigius, ut matrimonium postulet, aliquem misit ad patrem, qui multum gavisus filiam suam obtulit cum sorore natu majore donisque multis. Attamen haec fuit ita turpis, ut Ninigius domum remitteret pavore captus. Retinuit autem sibi solam natu minorem Konohano-Sakuyahimen noctemque coiit unam.

Iwanagahime remissa Oyamatsumius indignatus Ninigio sicut dixit, "Tibi filias meas dedi ambas, nam votis factis hoc modo cogitabam: si Iwanagahimen tibi habeas comitatam, quamquam ninxerit vel ventus flaverit, vitae filiorum caelestium velut saxum aeterne maneant immotae tutaeque, sique autem Konohano-Sakuyahimen tibi habeas comitatam, velut arbores florescentes maneant florentes. Attamen Iwanagahimen remisisti atque manu tua Konohano-Sakuyahimen solam retinuisti. Itaque vitae filiorum caelestium velut flores arborum caducae incertaeque erunt." Quapropter hactenus vitae imperatoribus sunt haud longae.

Postea, Konohano-Sakuyahime ad Ninigium se conferens sicut dixit, "Jam gravida sum. Tempus mihi est pariendi. Nullus autem filius clam pariendus est, idcirco te de re certiorem facio." Cui respondit ille, "O Sakuyahime, num una nocte facta sis gravida? Non est filius meus. Filius autem dei terrestris sine dubio est." Cui dixit uxor sua, "Si filius sit dei terrestris, qui in utero meo est. puerperium haud tutum mihi erit. Si filius sit dei caelestis, tutum erit."  Quae statim aedem magnam sine januis fecit atque in eam intravit atque rimas murorum argillis explevit. Postremo, cum puerperium sibi accideret, aedem incendit atque filios peperit. Nominatus est filius ut Hoderinomikoto, sive ignis lucescentis deus, qui natus est cum flamma multum arderet. Hoc a filio genus ducit familia Atae populi Hayatensis. Filius alium, quem peperit, nominatus est ut Hosuserinomikoto, sive ignis incedentis deus. Filio ultimo, quem peperit, nomen est Howorinomikoto, sive ignis exeuntis deus, alias Amatsuhikohikohohodeminomikoto sive caeli vir solis puer aristarum vigentium deus.



No comments:

Post a Comment