Sunday, October 28, 2012

De equite sagittario


vectus per vĭrĭdans ĕquō cĭtātō
currente arcĭtĕnens nĕmus săgittās
ēmittit răpĭdās, ŭt omnĭbus sĭt
pax et frūx ŏpŭlentă prospĕrātīs.

Secundum annales Adzumakagami intitulatos, Minamoto no Yoritomo dux samuraiorum terras Japoniae orientales regnantium saeculo secundo decimo Kamakurae cum regimen condidit novum, equestrem artem arcuariam eo tempore jam neglectam ei iterum iterumque postulanti tradidit nobilis quidam Saigyo nomine. Qui senex ex stirpe artem Martis colente ortus, cum annos XXII fuisset, monachus Buddhisticus creatus erat atque multas per regiones postea peregrinans ut poeta egregius permultas panxit tancas sive carmina brevia XXXI syllabis composita. Quas inter infra in prosa Latine reddere conor eam, quam puer in ludo secundario legi.

autumnali in vespere dum video perdicem ex palude evolare,
pulchritudo rerum haud permanentium percipitur
et mihi sensu desiderioque carenti.

Dux lle a poeta petivit, ut carminis ars pangendi quoque doceretur, sed frustra, namque hic id facere abnuit dicens "Cum mihi animum tangunt floresve lunave, litteras XXXI compono. Nihil aliud est. Itaque mihi est nulla ars egregia neque ulla docenda." Die proximo cum profisceretur, gratias agens dux ei largitus est figuram felis argentariam. Quam tamen, ut fertur, nugas habuit atque puero in via ludenti dedit poeta.

2 comments:

  1. Responsum quod Duci poeta dedit, mihi placet. Plura de Saigyo legere uolo.

    ReplyDelete
  2. Nuperrime interretialiter incepi legere aliquot paginas, quibus auctores hoc de poeta atque arte pangendi sua explanant. Attamen mihi haud facile est de eis Latine scribere. Ita, ut parumper opperiaris inscipiens photograpgemata pulchra. Quibus enim videtur locus amoenissimus, ubi Saigyo senectute vitam degit.
    http://blog.goo.ne.jp/luckyhillson/e/5ba4f74b7e7cdbe257adff270b4cafdf

    ReplyDelete