Thursday, November 1, 2012

De sumotorio luctatore


omnes antĕ lĕvas tŭos lăcertōs
augustē, pĕdĭbusquĕ rītĕ terrăm
pulsas, et sălĕ pūrĭōrem ărēnăm
părās, ut plăcĕas dĕīs ĭta almīs.

8 comments:

  1. Sententiam "et sale puriorem arenam paras" haud bene intelligit Minerua mea crassior. Quid sibi uult? Vtrum significat luctatorem sumotorium "parare arenam, quae sit purior quam sal" (quod minime fieri possit, nam sale nihil purius salubrius utilius)? An "eum parare arenam ualde puram usum sale" (quod potius puto)?

    ReplyDelete
  2. Ut recte conjecisti,secundum mores Shintoisticos ante certamina luctatores salem in arenam sacram habitam spargunt, ut purior fiat, Quod videri potest hac in pellicula.
    https://www.youtube.com/watch?v=CfuDdc2dBxg

    Plura de salis usu atque Shintoismo sciri potest hac in pagina.
    http://www.nihonbunka.com/shinto/blog/archives/000026.html

    ReplyDelete
  3. Salve.

    Hic luctator mea pueritia lupus appellatus fortissimus luctatorum et valde popularis erat.

    Tunc quamquam haec luctatio mihi non nimis placuit hunc tamen tantum luctatorem amavi. Multi quoque, puto, ita erant.

    Vale.

    ReplyDelete
  4. Maximas gratias tibi ago pro verbis tuis atque a te veniam peto, quod per spatium temporis tam longum Japonice hactenus sileo lectionibus interruptis.

    Forsitan luctator hic cognomine Lupus musculosissimus introitum caeremonialem coram nobis celebrabat omnium pulcherrimum. Aliquot etiam pelliculas per Youtube inspexi ad carmen hoc pangendum, sed nemo ostendit gestum virtutis vigorisque tam plenum.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Certe et ipse paucos fuisse puto luctatores qui hanc caerimoniam fortiter pulchreque perpetrassent.

      Ceterum semel tantum in anno ad luctationes spectandas cum amica ire soleo.Quodam anno 'Asasioriu' (Matutinus Draco Caeruleus) solus 'Jokozuna' (Funis Cinctor) fuit. Ipso die quo luctationes spectatum iimus cervisiam multum bibi et ebriatus est (nam 'Ebriosus' sum). Igitur dum Asasioriu caerimoniam 'Dohio-iri'(Introitum Arenae) nomine facit ii latrinam (namque stultus sum). Amica me derisit.

      Nunc autem sunt duo Jokozunae. Hoc ipso anno 'Dohio-iri'-caerimoniam diligenter spectem.

      Delete
  5. Ipse hactenus nusquam oculis meis luctatores luctari vidi.Sed olim Tokii cum tramine vehebar, quadam in statione aliquot sumotorii in currum meum inierunt atque, mirabile scitu, propter pondera eorum currus viatorum haud plenus multum oscillavit. Quod abhinc multos annos accidit,at puto me nusquam oscillationis illius obliturum iri.

    Quod ad vinum pertinet, semel accidit id, quod, cum in amphitheatro Tokiensi certamen pedifollicum viderem, nimio vischio potato ebrius factus attente pilam lusoresque currentes sequi non poteram atque inspiciebam nihil nisi artes pyrotechnicas in basipilae stadio proximo ostenditas.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Si domi aut luctationes luctatorum aut certamina pilae pedestris spectemus, res nobis intellegibiliores sint quam si ante oculos. Sed praesentes jucundiores sumus quam domi spectantes.

      Delete